- ROSOMACHA
- ROSOMACHAhyaenae species Selavis, in Septentrione frequens, Suecis Ierf, Germanis Wilfra, de qua sic Olaus: Petuntur, inquit, a veneatoribus, pellis solum gratiâ, quae apud nobiles et ditissimos ad vestimenta in pretio est, utpote splendidis et florum instar distincta coloribus, quales in Damascena veste spectantur. Item, candet fuscâ nigredine, instar panni Damasceni, diversis ornata figuris. Cuiusmodi colorum varietas et mixtura quoque est in ginetta animali in Hispania vulpis magnitudine, de quo Cardanus, Pelle variâ est et nigro ac cinereo alternantibus maculis distincta. Et Scaliger, Admirabili pulchritudine est. Macularum crebritas, ordo, vegetus splendor nulli cedit. Unde ginettam, vel iinettam, vel hyaenettam dici vult Salmas. quasi hyaenulam ὑποκοριςτικῶς, quia utrumque animal similibus maculis pellem habet variegatam. Certe de hyaena, quam propterea ςτικτὴν, i. e. maculosam appellat, ita Oppianus, Cynegeitcῶnl. 3.—— ἔῤῥαπται δέμας αἰνὸν,Κυανέαις ἑκάτερθεν ἐπὶ τριμα ταινίαιςιν.——— cutis horrida corpore totôCaeruleis dense conspergitur undique vittis.Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. 3. c. 11. praeter alios qui de Animalibus scripserunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.